# De curandis vulneribus sclopettorum 113

Leonardo Botallo, De curandis vulneribus sclopettorum, 113. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leonardo-botallo/de-curandis-vulneribus-sclopettorum/113
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/leonardo-botallo/de-curandis-vulneribus-sclopettorum/113

Aliquot hercle vidi in inferiore ventre cum penetratione sauciatos, qui cum glande superuixerunt: quod non foret, si eam perquirere, ac extra here conati fuissemus. Inter quos superstes adhuc viuit Paulus Bergomensis loricarum faber, qui Cherij habitat. Is autem vulnera tus fuit paululùm super inguinem dextrum cum penetratione, à quo glans educi, nec inueniri potuit. Non tamen vt vulnus amplia retur permisi: sic nostro consilio (post numen) adiutus est, & sanus viuit, ferens in ventre glandem intus: igitur permittenda est po tiùs, quàm periculosam sectionem facere, vel eam cum minima, vel fortè nulla spe optati finis potiundi. Cura praetereà vulneris mo do iam supradicto prosequenda est. Quòd si sanguinis aliquid in ventrem fluxerit, vino mulso, calidoque lauetur.

---

Leonardo Botallo, De curandis vulneribus sclopettorum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_curandis_vulneribus_sclopettorum.
