# De curandis vulneribus sclopettorum 116

Leonardo Botallo, De curandis vulneribus sclopettorum, 116. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leonardo-botallo/de-curandis-vulneribus-sclopettorum/116
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/leonardo-botallo/de-curandis-vulneribus-sclopettorum/116

In missis intestinis glandem perquire si oportet, & (vt suprà dictum est) curae reliquum perficies, suta tamen primò plaga caesim facta, perinde vt suuntur vulnera ventris, quibus sutura debetur: nec secus eadem pars curari debet, ac vulnera secta, oui albumine primò, mox terebinthina cum aristolochia, & similibus. Sed nec hîc prouidentia sub silentio sunt praetereunda, quae primis diebus ma gis conueniunt, puta phlebotomia ex brachio eiusdem partis, verùm non copiosa multùm, si tantùm epigastrium fuerit affectum, purgatio, vincula brachiis administrata, tibiisque, tenuis victus, quies, vulnus supernè situatum, nisi quandoque per id pus, sanguinemque percolari velis, aluus mollis medicamentis (nisi spontè & liberè deiiciat) conseruetur. De cura artuum Cap. 19. Odò itaque expletis curis, quae capiti, thoraci, & ventri inferiori debentur, superest, vt reliquarum partium vulneris cu rationem exponamus, brachiorum scilicet, & crurium, per quae nunc intelligimus totum, quod infra ischion, & infra humerum continetur. Si itaque vulnus in sola carnosa parte constiterit sine peruasione, specillo glans perquirenda est, & inuenta rostro aliquo edu cenda. Et quia haec (nisi statim ab accepto vulnere sit) difficilè inuenitur, oportet menbrum in altum leuare, quò iterum descendat.

---

Leonardo Botallo, De curandis vulneribus sclopettorum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_curandis_vulneribus_sclopettorum.
