Latin
117
Leonardo Botallo, De curandis vulneribus sclopettorum 117
Unproofread scanNot analysed yet
At si non inueneris, omitte: neque enim proptereà vulnus ampliandum est. At si ex opposita parte cutaneam se ostenderit, ibi aperire, ac illam educere licebit, attentus semper, ne ex venis maioribus, quae versus cutem feruntur, aliquam seces. Si autem vtrinque peruaserit, labore venandae glandis absolutus, curationi attendendum est: cuius processus talis erit, Si distent inter se foramina, tunc lychnus subtilis ex gossipio retorto, vel mollissimo linteo paratus specillo instar acus, ex altera parte perforato vtrinque du cendus est. Quòd si transitus liber non sit, propter musculos, qui mutato membri affecti situ, illum intercludere quandoque solent, non proptereà vi (vt plures faciunt) flammulam vltro educere nitendum est. Nam sat erit ex vtraque parte clauum linteum imponere, &vnguetum in vulnus instillare, quò in profundas partes feratur. Vn