# De curandis vulneribus sclopettorum 119

Leonardo Botallo, De curandis vulneribus sclopettorum, DE CVRANDIS VVL. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leonardo-botallo/de-curandis-vulneribus-sclopettorum/119
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/leonardo-botallo/de-curandis-vulneribus-sclopettorum/119

Attendendum est, vt hoc tempore, & subtiliores, & pauciores claui fiant, etsi lychnium vtrinque sit dictum, apparente plagae mundificatione, statim auferendum est, & clauos exiles immittere, eósque in dies breuiores reddere, non secus, ac si vulnus caesim factum curare intelligas. Verùm si ossa fracta fuerint, maiore diligentia occurrere operae pre tium est, cùm propter morbi iam facti magnitudinem, tum propter futuri timorem. Non enim in iis facilè corriguntur inflammationes, quibus tamen facillimè corripiun tur. Vulneris igitur huiusmodi curatio diuer sa medicamentorum genera à suprascriptis non requirit. Sed vehementiùs attendendum est, ne dolores fiant. Ij autem excitari vehementer solent, vel situ membri improprio, vel molesto eiusdem motu, vel ligatura strictiore, vel munimentis, cooperturisve parcius, vel abundantius appositis, quò frigus patitur, vel abundantiùs calor incenditur, vel medicamentis facultate calidis, vel viscositate sua fuliginosos habitus perspirare prohibentibus, vel immoderato repellentium vsu, quo affecta pars calore innato exuitur, aut concentratus magis inualescat, sic vt stipata cute aestuet, vel aliqua re pungente, vt ossis frustulum, vel ex humorum multitudine, siue vitio, in patientis toto corpore, vel aliqua parte contentorum, ad affectam partem fluentium.

---

Leonardo Botallo, De curandis vulneribus sclopettorum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_curandis_vulneribus_sclopettorum.
