# De curandis vulneribus sclopettorum 120

Leonardo Botallo, De curandis vulneribus sclopettorum, DE CVRANDIS VVL. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leonardo-botallo/de-curandis-vulneribus-sclopettorum/120
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/leonardo-botallo/de-curandis-vulneribus-sclopettorum/120

Caeterùm ex multis erroribus cùm ab aegris, tum ab ineptis chirurgis commissis, qui nimia curiositate, non rarò ossa educendo, glandem venando, vulnus di latando, contrariam partem aperiendo, aegros dolore iugulant, circa quae omnia solicitum esse vulnerarium oportet, vt ratione morbo obstare valeat: quod facere (non nisi casu) poterit. causam affectus, si ignorauerit. Haec repetere nunc libuit, quo in rebus periculosis, in quibus inconsideratè frequenter praeci pitant parum in arte exercitati, attentos eos magis reddamus. Quum igitur aegrum curandum habueris, & glans in membro adhuc sedet, patientem super strato, vel mensa decumbere facito, & artificiosè, cum minimóque dolore, glandem aucupare: quam si inueneris, educas. Verùm animaduerte, ne deceptus os trahas, ratus glandem esse. Ossa autem, nisi omnino sint à membranis seiuncta, vi educi non debent, vt suprà in proprio capite dictum est. Curabis igitur vulnus, perin de vt simplicis curationem descripsimus, siue glans vtrinque peruaserit, siue non.

---

Leonardo Botallo, De curandis vulneribus sclopettorum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_curandis_vulneribus_sclopettorum.
