Latin
DE CVRANDIS VVL
Leonardo Botallo, De curandis vulneribus sclopettorum 127
Unproofread scanNot analysed yet
Hîc igitur phlegmonem dicimus inflam mationem in parte aliqua nostri corporis ex impetu humoris influentis excitatam. Cùm igitur hoc fit, si causa sit aliquis patien tis error, is moderandus est. At repellentia affectae parti, etiam si prouenerit ex causa alia, sunt apponenda, contrariis verò retrahentia, vt vincula, phlebotomia, frictiones, balnea, purgatio, praetereà quies, ac tenuis victus. At reuellentia (si ratione administrentur) quocunque morbi tempore conferre possunt. At quum fluere desinit, quod osten dent symptomatum remissio, ruboris scilicet, &doloris, ad dissoluentia transeundum est. Verùm non statim per se, ne calor reuocetur, sed repellentibus admista, vtputa cha maemelum, cum oxycrato, vel lactucae succo, vel polygoni succo, vel cum iis, similibúsque mistum, vetustum oliuarum oleum, vel quod cum lilio, vel anetho, vel pulegio, vel rutha, confectum est, vel aliis eadem potentia praeditis. At quandoque molestissimos dolores facit phlegmones: quò fit: vt ad eos sedandos conuertantur auxilia.