Latin
DE CVRANDIS VVL
Leonardo Botallo, De curandis vulneribus sclopettorum 129
Unproofread scanNot analysed yet
Verùm quum phlegmones, discutientibus praesidiis, doloremque le nientibus oppugnat, illam ad suppurationem tendere intelligere oportet: quare eo tempo re medicamentis pus accelerantibus auxilium praestandum erit: sunt enim ea, quae calefaciendi cum humectatione vi pollent: po tissimum quippe id perficit, quod cum calo re aliquo glutinis instar, cutaneos poros obturat. Hinc fit, vt vi suscepta innato calore, expeditè concoquat, quod concoqui est habile. Talium igitur medicamentorum compositio ex triticea farina cum sapa &oleo sit, vel cum aqua loco sapae: &melius, si calor multus in particula manifestetur. Quòd si cum pituita fuerit mistus, humorque lentè coquitur, ex farina lini seminis, vel foenugraeci paretur cataplasma: nam vbi calor intrinsecus potentior est, externa ope minus eget. At quum pus iam collectum perceperis, nisi in magna sit copia, ad medicamenta dissoluentia confugies: nam saepe collectum pus per insensibilem transpirationem dispersum vidimus, praecipuè si in parte carnosa constiterit.