Latin
PETTORVM
Leonardo Botallo, De curandis vulneribus sclopettorum 13
Unproofread scanNot analysed yet
Ecce quàm bene haec veneni propria dici possint, quum ea ad bis mille alia sequi posse sit compertissimum, &ad hoc, quod genus veneni dicit, nec semper sequantur, nec vt plurimùm subiungit: Sed quotum gradum veneni habeat hic puluis, siue à tota“ simplicium compositione, à qua prouenit, formam, quam spocificam dicimus, non autem“ quia calidus neque siccus, sed quia talis sit, seu vis ea ab euidentibus facultatibus prodeat: Lvt dictum est) ignoratur, perpetuóque (vt existimo) ignorabitur. Sed &haec quis non Vi. “det inter se pugnare? Dicere scilicet effectum aliquem ab aliqua posse euidente causa prouenire, quae tamen occulta nondum in lucem proditura sit. Praeterea nunc dicit, Non quia calidus &siccus, sed quia talis: ac si suprà non conatus fuisset ostendere compositionem hanc venenosam esse, quia ad quartum caliditatis gradum accedere existimabat.