# De curandis vulneribus sclopettorum 130

Leonardo Botallo, De curandis vulneribus sclopettorum, DE CVRANDIS VVL. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leonardo-botallo/de-curandis-vulneribus-sclopettorum/130
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/leonardo-botallo/de-curandis-vulneribus-sclopettorum/130

At si dissolui sine sectione non possit, secetur vbi cutis tenuissimam se ostenderit: nam ea pars est, quam infimam perpetuò intelligere debemus, in aperiendis apostematibus. Hoc etenim facto, si sinum magnum inueneris, non penitus pus educes prima die, sed paulatim succedentibus diebus euacuabis. Medicamenta praetereà primitus, quae mediocriter siccent, superponen da sunt, vt cataplasma ex hordeacea, faba ceaque farina, cum lixiuij, & sapae partibus duabus incoctis. In cauitate verò lychnia imbuta medicamentis abstergentibus, cum exiccatione, vt mel cum hordei farina, & puluere ireos, & similibus. Sed quum plerunque phlegmonem gangraena sequatur, oppidò perquam vtile erit, nunc de hac sermonem habere. De gangraena. SAngraenam vocamus, cùm pars aliqua Gnostri corporis post vehementem inflammationem ad interitum labitur, nondum penitus extincta: fit autem hoc eodem modo, eademque materia, atque phlegmones ipsa, hoc duntaxat ab inuicem differentia, quòd scilicet in gangraena valentius sint impacti humores, & partis affectae vasa omnia ad summum expleta, ita vt non perinde ac in phlegmone facilè vel in halitus dissolui, vel in pus conuerti possint. M.

---

Leonardo Botallo, De curandis vulneribus sclopettorum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_curandis_vulneribus_sclopettorum.
