# De curandis vulneribus sclopettorum 132

Leonardo Botallo, De curandis vulneribus sclopettorum, DE CVRANDIS VVL. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leonardo-botallo/de-curandis-vulneribus-sclopettorum/132
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/leonardo-botallo/de-curandis-vulneribus-sclopettorum/132

Quò fit vt vasa eiusdem partis difficilè repleantur: quare & vltimò gangręnam experiuntur. Si igitur ad huc per omnes membri partes sensus fuerit, & vena aliqua in eo dem membro manifestetur, haec secetur, quantò propinquius tumidae parti fieri potest, & sanguinem protinus mitte abundanter, deinde membrum isto vel similibus cataplasmatibus foueatur, Recipe farinae hordei, lentium, an 8. sex, floris camomillae 3. ij. cum sapa, & lixiuio optimo, aequis portionibus bulliant, & fiat emplastrum mediocris consistentiae, quod crassum, calidumque, quantum sufferre commodè possit, super crasso linteo extendatur, & membro applicetur. Si verò sensus expers apparere iam cu tis incoeperit, eam absque mora multis plagis nouacula aperire oportebit, ac tantum profunde, quantum scalpellationes perfectè sentiat, distantes autem inter se duobus digi tis transuersis, & per musculorum longitudinem: nam hoc remedio plures liberauimus. – - - - τ- F τr r

---

Leonardo Botallo, De curandis vulneribus sclopettorum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_curandis_vulneribus_sclopettorum.
