Latin
SCLOPETTORVM
Leonardo Botallo, De curandis vulneribus sclopettorum 133
Unproofread scanNot analysed yet
SCLOPETTORVM. mus. Atqui vbi sanguinis ex his plurimum effluxerit, infrascripto vnguento eas replere oportet, Recipe mellis 3.) . praecipitati 3. s. misce, &vtere, vel loco huius vnguentum aegyptiacum, &similia: verùm dolorosum est, nec aequè bonum, ac primum: ab iis totum membrum infrascripto cataplasmate denso, ac calente, quantum fieri potest, foueatur: Recipe farinae hordei, lolij, lupinorum, &lentium, an. 3. sex, mellis partem vnam, sapae partes quatuor, lixiuij boni partem vnam, &ad ignem fiat emplastrum. Sat erit semel in die similia medicamenta admouere, nisi icoris plurimum emanauerit: nam tunc bis in die renouare medicamenta licebit. Duobus, tribúsve diebus praeteritis à scalpellatione, medicamenta, quae leuius abstergant, cum exsiccatione, &sine morsu imponenda sunt, vt hoc, Recipe mellis spumati 3. j. terebinthinae 3. ß. aloes, farinae hordei, aristolochiae rotundae, ana 3. j. misce ad vsum. Suprascriptum autem cataplasma iuuabit, etsi per sex, vel octo dies in vsum venerit, verùm mutato lixiuio, vt scilicet eius loco vinum addas, vel solum, vel aequis portionibus cum sapa mistum. At cum plagas abstersas, beneque digestas inueneris, perinde vt reliqua vl cera curanda sunt, sarcoticis scilicet, quoad cu tem inducere liceat, mox cutem generantibus. Sed nec ab re erit, si validae fuerint vires, ad contraria reuellere, sanguinis missione, vel purgantibus.