# De curandis vulneribus sclopettorum 134

Leonardo Botallo, De curandis vulneribus sclopettorum, SCLOPETTORVM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leonardo-botallo/de-curandis-vulneribus-sclopettorum/134
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/leonardo-botallo/de-curandis-vulneribus-sclopettorum/134

Quòd si virium robur satis non respondeat, ad ea te conferes, quae sine euacuatione in contrarias partes humores euocant, vt balnea calentis aquae, vincula, frictio nes mediocriter asperae, victus praetereà (si vires ferant) tenuissimus, magisque in calidum, quàm in oppositum inclinet, & ambiens, & quaecunque apponuntur, ne tamen quid nimis. Aluus, si munus suum non praestet, clysteribus excitetur. Si tuetur affecta pars, vt reliquis sibi continuis emineat, vel saltem non inferior sedeat. Verumenimuerò non rarò cùm membra in siderationem, aut sphacelon (si sic appellare mauis) incurrant, opus labore non indignum nunc me suscipere censebo, si quomodo, & quando illa amputanda sint, ac quibus remediis mox succurrendum exposuero. Aliquos medius fidius interire vidimus propter ineptiam artificum, tum errantium circa principia, tum formidine huiusmodi operis.

---

Leonardo Botallo, De curandis vulneribus sclopettorum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_curandis_vulneribus_sclopettorum.
