Latin
SCLOPETTORVM
Leonardo Botallo, De curandis vulneribus sclopettorum 136
Unproofread scanNot analysed yet
Primùm ferrea instrumenta ad hoc munus apta, nouacula scilicet, &serra, quae &subtilis, &acuminatis dentibus sit, deinde ferrea cauteria igne rubentia. Vtile autem est ex his quatuor parata habere, &ministros duos, qui simul opus praestent, praecipuè si membrum magnum sit, vt coxa, quo celerius liberetur, praesertim si patiens sit imbecillis. Si verò vigeant vires in corpore, non inutile erit permittere sanguinis aliquid affluere, libram vnam puta, plus, minúsve, vt virtus, membrorúmque circunstantium repletio indicabunt. Sint enim cauteria plana, leniâque, ac densa, vt calorem diutius conseruent. Sit praeter haec aliud, quo profundius vena (si contingat) vri possit, quorum omnium hîc formas exponimus. PPRTME! ETIEITITTTINTTTIINNTTIIIINNIIIII. Sint ab ijs parata vincula viribus valida, ne ea trahendo fortius (prout conuenit,) rumpatur: alterum, quod duobus digitis latitudine aequetur, alterum verò huic dimidio, quò fortiùs stringat: mox fasciae, quibus accedat medicamentorum conuententium apparatus, vt rosaceum, cum oui albo, &bo lo armena: pro prima cura commodè vstae parti apponi potest &oxycratum, quo muniantur circunstantes partes. Ast omnibus sic paratis, ac promptis, ligetur membrum supra locum sectionis per spatium digiti transuersi, primò vinculo latiore, &illicò pòst tenuiore, verùm strictè admodum, quò sanguis sectis venis abundantiùs non effluat. At statim vel vnà simul contrarias partes vincire oportet, quò sanguis retineatur, ne impetuosè ad membrum secandum fluat, &effluat.