# De curandis vulneribus sclopettorum 14

Leonardo Botallo, De curandis vulneribus sclopettorum, PETTORVM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leonardo-botallo/de-curandis-vulneribus-sclopettorum/14
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/leonardo-botallo/de-curandis-vulneribus-sclopettorum/14

Quantum igi tur leuitatis habeat totus eius sermo, satis pa tere existimo legentibus, qui, rationabiliter artem tractant, ac quàm debiles, à scopoque aberrantes sint eius rationes, & alij praeter me norunt, vt ipse in suo corollario in sine eiusdem operis annexo, vbi etiam frigidissimè aliquibus argumentis contra eum factis respondet, accidentia quae huic morbo propria esse existimat, allegando. Praetereà & venenum veneno esse remedium, de scorpione exemplum afferendo, qui proprio morsui sit reme dium. Quis (quaeso) adeò ingenio rudis erit, qui veneno scorpij eodem veneno succurrat? Oporteret iterum siquidem pungere, & guttam veneni reiaculari, vt scorpius laedendo agit, si venenum eodem veneno curare vellemus. Scimus enim & rosam puncturae propriae spinae esse remedium, non tamen si eadem spina repupugeris curabis. Quis iterum viporarum morsum, morsu reiterato sanare tentabit? & tamen illarum pinguedo, & ex iis confectum medicamentum theriaca dictum, praestantissima sunt remedia, veruntamen re iectis extremis, in quibus magis viget venenum, media verò earum corporis parte. sic bene ac diuturnè lora, concocta, ac cum aroma tibus confecta, vt nullum penitus prae se ferat amplius veneni vestigium. Sed iis omissis, rationem aliquam (si habeamus) in medium ferre tempestiuum est, ne nos nudis affirmationibus sententiam nostram fulcire quisquam existimet. Inseramus igitur primò, ac vt axio mata ponamus nonnullas philosophi propo sitiones, Naturam scilicet dare tantum de consequentibus formam, quantum de ipsa forma. Item quando commistilia potentiis adae quantur, tunc vtrunque transmutatur in do minans ex sui ipsius natura, nec generatur al terum, sed medium commune.

---

Leonardo Botallo, De curandis vulneribus sclopettorum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_curandis_vulneribus_sclopettorum.
