# De curandis vulneribus sclopettorum 145

Leonardo Botallo, De curandis vulneribus sclopettorum, SCLOPETTORVM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leonardo-botallo/de-curandis-vulneribus-sclopettorum/145
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/leonardo-botallo/de-curandis-vulneribus-sclopettorum/145

Barbarum emplastrum scribitur secundo de compositione medicamentorum per genera, capite vigesimosecundo: & quia illic plures sunt formae descriptae, chirurgus exercitatus ipsis vtetur, ratione ductus, sic vt vbi magis siccare conueniat, & adstringere, veltertium in ordine scriptum, nigrum appellatum, eliget: vel aliud Iuliani, quod cruentis vulneribus competere dicit. Quòd si minùs siccare desideres, vel vbi adhuc carnis deper ditae regeneratio expectatur, primam vel secundam praepones compositionem, inscriptam Barbarum, quo vtor. Quod ex chalcitide fit emplastrum, descriptum reperitur libro primo de compositione medicamentorum per genera, capite quarto: nam & ipsum pluribus modis vsui venire potest, prout diuersificatur eius com positio, vt ex Galeni dictis satis patet. Et quia chalcitis non facilè haberi potest, atramento sutorio, eius loco vtimur: & vbi deest palma viridis, vel myrtum, vel salicem, vel vlmum eius vice in vsum ponimus. Tripharmacum ex oxeleo, & argenti spu ma, primo de compositione medicamentorum per genera, capite septimo inuenies. Isis epigoni si formam optas noscere, ad quintum de compositione medicamentorum per genera, capite tertio, recurre: nam illinc, & ex reliquis libris Galeni, praecipuè qui sub byGoogle titulo de compositione medicamentorum per genera, & de simplicibus (vt dictum est) medicamentis, sunt inserta, varia medicamenta tibi suggeres, ad quae recurrere poteris, si lubeat, oporteatque.

---

Leonardo Botallo, De curandis vulneribus sclopettorum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_curandis_vulneribus_sclopettorum.
