# De curandis vulneribus sclopettorum 15

Leonardo Botallo, De curandis vulneribus sclopettorum, PETTORVM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leonardo-botallo/de-curandis-vulneribus-sclopettorum/15
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/leonardo-botallo/de-curandis-vulneribus-sclopettorum/15

Praetereà quae miscentur adinuicem, corrumpere intentiones necesse est, non tamen in omnino alienas, contrariâsque transmutari. Item idem, & similiter se habens, semper natum est facere idem. Ab iis dicamus, venenum esse, quod fa cultate prope occulta naturae humanae sic contrariatur, vt quantumuis paucum, vel ore deuoratum, vel odore perceptum, vel externis partibus applicitum non possit vllo modo concoqui, alterari, nec expelli, sed partem potius coniunctam sibi corrumpere, reliquâsque circumiacentes ex consensu afficere tentans, donec totum animal sit extinctum: nisi virtus patientis valentior sit, aut alexipharmacis occurratur. His positis lucidissima erit sententia nostra. At quum debeat quicunque cupidus nosse naturam alicuius rei, primò scrutari naturam eorum, ex quibus illa componitur, videndum erit igitur quid veteres scriptores sentiant de partibus huius misti, deinde vtrum ex mistione, vel potius ex transmutatione eorum, vel alia causa quicquam ve nenosi sequi possit, perscrutabimur. Sulphur (inquit Dioscorides) optimum existimatur „ viuum, quod apyronvocant, nitedulae modo "splendidum, perlucens, minimè lapidosum. „ Probatur in genere sulphuris ignem exper„tis, quod viret, ac praepingue spectatur, pluri "mum in Melo, & Lipara gignitur.

---

Leonardo Botallo, De curandis vulneribus sclopettorum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_curandis_vulneribus_sclopettorum.
