# De curandis vulneribus sclopettorum 18

Leonardo Botallo, De curandis vulneribus sclopettorum, PETTORVM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leonardo-botallo/de-curandis-vulneribus-sclopettorum/18
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/leonardo-botallo/de-curandis-vulneribus-sclopettorum/18

Haec de Sulphure, & de Nitro Dioscorides, quae ferè omnia eodem more Galenus, Aetius, & aliorum plures recitant. In quibus patet nihil venenosi esse, non modò extrinsecus applicita, verùm nec ore deuorata, nec odore percepta, sed neque in carbonibus canabinis, saliceis, vel iuglandum, qui in hac mistura con ponuntur. Hos enimuerò videmus saepe pue ros, & praegnantes, & pica laborantes edere, non tamen veneni more officere. Similiter & horum in vnineribus applicitus puluis exsic cat: & nos quandoque eam vtilitate aegrorum experti sumus, vbi aliorum inueniendorum medicamentorum eiusdem potentiae non dabatur facultas. Sed nec dicemus vino venenum inesse, vel aquae ardenti, vel aliquibus similium, quae pro humectanda compositione adduntur, minus hercle vasi, in quo tunditur: nam id per se manifestum est. Sed nunquid mistionis ratione (vt Alphonsus etiam profert) aget fortasse mistum quicquam omnino diuersum facultatibus suarum partium?

---

Leonardo Botallo, De curandis vulneribus sclopettorum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_curandis_vulneribus_sclopettorum.
