# De curandis vulneribus sclopettorum 22

Leonardo Botallo, De curandis vulneribus sclopettorum, PETTORVM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leonardo-botallo/de-curandis-vulneribus-sclopettorum/22
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/leonardo-botallo/de-curandis-vulneribus-sclopettorum/22

Quis (quaeso) glandem in parietibus proiectam, quae statim praehensa vrere manus fassus est? Saepe quidem hoc probaui, nec vnquam vrere sensi, non quidem in instanti glandis tantus calor dissoluitur: paries enim illam non modò calore exuere debuit, sed calidiorem reddere, Solidorum enim corporum concussio vehe mens quis generare ignem saepius non videt? Si malleum malleo fortiùs concuties, vtrumque calefieri quis non spectat? Qui igitur in hanc ducuntur sententiam, peccarunt fallacia positionis, ponentes (vt de veneno diximus) non signum pro signo, carnem scilicet contusam, corruptamque pro eschara, crustave, quae ignis vi fieri solet, ac si sic dictetur eorum ratio, crusta est, ergo ab altero ignium, er go ab actuali: nam actu calida est glans. Sed clau dicat hęc ratio omnino, cum eschara non sit. Plu res quidem curaui, fatentes se nescisse à principio esse vulneratos, etsi glandem in membro ferrent, non perturbato ferè eorum animo. Hos siquidem maximè vrere debebat, ac ardore cruciare; non enim sine magno sensu, per aliquod temporis spatium (si crustàm facere potis est) glans insisteret. Sed & etiam hoc crustae genus, ad ea, quae ex glande terrea à ballista proiecta, vel aliqua alia vehementi contusione fiunt vulnera, saepe, ac ferè sem per, sequi vidimus: non diuerso modo dico, & quae à glande sclopetti, etiam si carnem non contingat: ex quibus hercle aliquot quidem habuimus, nostrae curae nostróque consilio submissos, tale vulnus patientes, vt glans quandoque cute infracta, quandoque verò in profundum caligarum pannum, & subuculam intrò ferret, nemine horum fracto.

---

Leonardo Botallo, De curandis vulneribus sclopettorum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_curandis_vulneribus_sclopettorum.
