# De curandis vulneribus sclopettorum 24

Leonardo Botallo, De curandis vulneribus sclopettorum, PETTORVM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leonardo-botallo/de-curandis-vulneribus-sclopettorum/24
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/leonardo-botallo/de-curandis-vulneribus-sclopettorum/24

animo in re tam manifesta non penderent ancipiti) vt animaduerterent futu ram esse escharam, quam igne productam re bantur, etsi ignis nullum adesset vestigium, vt intelligerent, illam esse carnem contusam, non vstam, quae sic apparuit, non secus ac in reliquis vulneratis apparere solet, quem praetereà virum rationali nostra cura ordina ta, adhibitâque paucis diebus fine labore ad sanitatem reduximus. Sed circa haec satis superque dictum sit, ne nos opus suscepisse contradicendi gratia, alicui censendi ansam demus, quod omnino semper abhorrui, nisi vbi me tuendae veritatis stimularet cupido. Ad institutum igitur omni ope, atque opera accingamur. De modo curationis.

---

Leonardo Botallo, De curandis vulneribus sclopettorum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_curandis_vulneribus_sclopettorum.
