# De curandis vulneribus sclopettorum 26

Leonardo Botallo, De curandis vulneribus sclopettorum, Cap. 1. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leonardo-botallo/de-curandis-vulneribus-sclopettorum/26
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/leonardo-botallo/de-curandis-vulneribus-sclopettorum/26

Hoc more errare solent impetiti chirurgi in perquirendis, auferendisque extraneis, necnon in membris impiè tractandis, statim vulnera ampliantes specillis, digi tisque nulla habita consideratione de parte, deque totius corporis habitu, peruestigando, mouendo, lacerando, pungendo, secando, contundendo, comprimendóque, vnde phlegmones saepe excitantur, venae rumpuntur, dolores ingentes inducuntur, ac varia alia symptomata, ac morbi, quae omnia saepius ad se curam conuertere cogunt, principalem ferè affectum spernere vrgentia: quod non contingeret in pluribus, si vel recte tractarentur, vel Naturae saltem beneficio relinquerentur. Censemus proptereà, neque omne vulnus ampliandum, nec omnia extranea remouen da, nec contraria parte semper aperiendum, vt plures ineptè fecisse, ac pluries in dies facere videmus. Sed quae, quando, & quomodo isthaec praestare oportet, nunc compendiosè dicemus. Extranea proptereà extrinsecus aduenientia auferenda esse confestim existimamus, quae aegrum in grauiora pericula inducere valent. Similiter illa, quae sine iactura, & magno dolore educi possunt.

---

Leonardo Botallo, De curandis vulneribus sclopettorum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_curandis_vulneribus_sclopettorum.
