# De curandis vulneribus sclopettorum 27

Leonardo Botallo, De curandis vulneribus sclopettorum, Cap. 1. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leonardo-botallo/de-curandis-vulneribus-sclopettorum/27
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/leonardo-botallo/de-curandis-vulneribus-sclopettorum/27

Graue periculum expectandum est, si glans comprimendo neruum aliquem grauioribus doloribus aegrum infestet, vel si circa alicuius ventris regionem fuerit, capitis puta, vel thoracis, vel inferioris ventris, & suspectum sit, ne infuturum penetret, & hoc, si commode fieri potest in prima cura, melius est, quàm differre. Hoc maximè de glande dico, quoniam haec propter pondus variat situm, sic vt com modè posteà inueniri non possit. Animaduertendum tamen est, ne attentus huic officio, sanguinis sit non leuis aliquis fluxus, quò patientis vires destituantur: quod saepe contingit in manibus empiricorum malorum. Sistere igitur prius hunc laborandum est. Si autem adsit ossium fractura, ac eorum squammae aliquae sint periostiis denudatae, quae sine magno dolore auferri possint, educas: aliter, sinas. Nam Natura illa ad exitum posteà facilitabit, & glans similiter propter pondus in cuta neam partem aliquam descendet, vbi sine noxa imposterum educi poterit. Educuntur instru mentis ad hoc munus aptis, rostro scilicet ap pellato gruino, vel coruino, aut captorio alio quopiam simili, secundum quod vulnus, & materia extrahenda postulant. Forma autem eorum, quibus nos vtimur, haec est: quae ad omnia vel glandes, vel ossa educenda, commodissima experieris.

---

Leonardo Botallo, De curandis vulneribus sclopettorum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_curandis_vulneribus_sclopettorum.
