Latin
Cap. 1
Leonardo Botallo, De curandis vulneribus sclopettorum 29
Unproofread scanNot analysed yet
Instrumentum autem Alphonsinum omnino inutile est: aliud verò, quod ad glandes tantùm extrahendas, iam ante Alphonsum fuit inuentum, ex cannula ferrea, in quam stylus tortus, acutusque ad vitis (vt dicunt) formam immittitur, qui in pilam inseri debet, hoc etiam (inquam) inutilissimum est, &maximè noxium. Rarò vul nus dilatandum est ferro, nisi acceptum illud sit in capite cum dubio de cranei fractura, vel cùm sub cute tantùm percurrit glans (&hoc potest contingere in reliquis partibus corpo ris, quod diuerso modo ab hoc non est tractandum,) sic vt cutis illa sit interitura, vel cùm pila thoracem, aut inferiorem ventrem insistens, per proprium vulnus educi non possit, vel si in inferiore ventre fuerit, ex quo intestina exeant, quae fomentis, &alio ingenio intromitti nequeant. alio autem modo rarò contingit, esse vtile vulnus dilatare. Contraria parte vulnus aperiendum est, si glans cutaneam ibi se ostendat, impotens per proprium osculum educi, vel si ea pars decliuior sit, ac non profunda multùm, in qua pus detineatur, aut incommodè per vulnus principale expurgatur.