# De curandis vulneribus sclopettorum 30

Leonardo Botallo, De curandis vulneribus sclopettorum, Cap. 1. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leonardo-botallo/de-curandis-vulneribus-sclopettorum/30
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/leonardo-botallo/de-curandis-vulneribus-sclopettorum/30

De his autem, quae partes, vel particulae corporis fuerunt, auferendis, si digitus, vel pes, manus, brachium, vel tibia taliter sint fracta, cum carnis, ac vasorum lacera tione multa, (quod saepe magnae bombardae facere solent,) sic vt de horum membrorum vita, nulla sit amplius spes, illico illa amputanda esse censeo. Si autem aliquid sit devita sperandum, saluti horum consulere nitendum est. Quod si deinde illa vita destitui videris, ad sectionem statim confugies. Idem dico de carnis, neruorum, tendinum, ossium, vel simi lium frustulis. Sanguis extrauenatus, pus, & similia, eo modo educuntur, vt pus in cauis vlceribus, vel sanguis ex aliis vulneribus edu ci. solet. De restauratione perditorum. Cap. 3. Voniam deperditorum restauratiovt plurimùm ac fere omnino beneficio Naturae subiicitur, carnem scilicet, sanguinem, ac reliquas partes regenerare, easdem glutinare, cicatricem inducere, vimque deperditam restituere, chirurgi proptereà, ac patientis munùs erit (vbi seipsa non sufficiat) illam in proprio habitu conseruare, vel ab eo incli natam ad eundem (quo ad fieri potest) redu cere. Et hoc non modò de affecta particula intelligendum est, sed & de vniuerso corpore. re. Impossibile enim est principalium membrorum inesse affectum, qui reliquis partibus, quibus ministrant, non communicetur. Nam si vniuersum corpus intemperatum sit, quomodo particulam temperatam vel seruabimus, vel ad temperiem reducemus? Quod nisi fiat, quomodo deperdita restaurare poterimus? aegrè vtique.

---

Leonardo Botallo, De curandis vulneribus sclopettorum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_curandis_vulneribus_sclopettorum.
