# De curandis vulneribus sclopettorum 36

Leonardo Botallo, De curandis vulneribus sclopettorum, Cap. 1. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leonardo-botallo/de-curandis-vulneribus-sclopettorum/36
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/leonardo-botallo/de-curandis-vulneribus-sclopettorum/36

Sunt autem repercutientia saepius reiteranda, non autem, vt inexpertorum turba facit, imbibunt enim stuppas, vel panos quàm multos in oxycrato simplici, vel in quo fuerint rosaceum, & ouorum albumina simul quassata, vel alia huius generis, & applicita per diem totam non amouent. Hoc siquidem cùm ca lidum factum est, longè maiorem copiam hu morum trahit, si diu supersistat, quàm quae à principio sua frigiditate, aut adstrictione represserit, aut si non attrahit, occludit saltem vapores per cutem transpirare consuetos: quibus vi retentis, varia, innumera, molestaque symptomata sequuntur. Repercutiunt autem quaecunque refrigerant, similiter & quae adstringunt: verùm non omnia, quae haec praestare possunt, simpliciter conuenire asserimus. Cicutam, altercum, papaueris succum, & similia, per se applicata non laudamus: refrigerant autem plus quàm deceat. Chalcanthum autem, aeris flos, & quae sui generis sunt, vltra quòd supramodum adstringunt, suo quoque calore trahunt. Mediocriter igitur quae refrigerant, vel quae adstringunt, sine, vel cum leuissimo calore, summè laudamus. Sola frigiditate sua repercutiunt, aqua simplex frigidè apposita, lactucae, cucurbitaeve succus frigiditate ac adstrictione, sedum minus, acetum omphacium.

---

Leonardo Botallo, De curandis vulneribus sclopettorum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_curandis_vulneribus_sclopettorum.
