# De curandis vulneribus sclopettorum 37

Leonardo Botallo, De curandis vulneribus sclopettorum, Cap. 1. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leonardo-botallo/de-curandis-vulneribus-sclopettorum/37
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/leonardo-botallo/de-curandis-vulneribus-sclopettorum/37

Adstrictione galla immatura, mali corium, & huius generis alia. Nunc de reuulsione dicamus De reuulsione. Cap. 8. ILegantissimè corpus humanum comEparare possumus octogoni, vel decagoni, aut (si mauis) circulo, puncta aliqua intra se capienti, à quibus si ad periferiam vndequaque lineas duxeris, ac eas impermistas intellexeris, vel etiam si mistas communicantiam habere inter se, quamcunque partem conspicies, sic vt à quocunque puncto ad quemlibet punctum permeare possis, verùm non aequaliter: non enim inter se sunt aequales lineae. Praetereà inter duos motus semper cadit quies, eóque more se habent superficies, ac partes nostri corporis, ad cerebrum, cor, & hepar, vnde animales vitales, ac naturales facultates habentur, simile (inquam) cùm existat, inter partes nostri corporis con sortium per neruos, arterias, ac venas, non difficile erit mente concipere humorum fluxum atque refluxum per haec vasa commodissimè fieri posse. Nam à cerebro procedunt nerui sensum & motum partibus ministrantes, à corde arteriae vitales spiritus deferentes, ab hepate venae sanguinem vnicuique parti pro nutrimento partientes.

---

Leonardo Botallo, De curandis vulneribus sclopettorum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_curandis_vulneribus_sclopettorum.
