Latin
Cap. 1
Leonardo Botallo, De curandis vulneribus sclopettorum 38
Unproofread scanNot analysed yet
Dicamus igitur nunc reuulsionem, quam Hippocrates antispasim vocat, in contrarium esse auersionem, vt à dextero in sinistrum, vel à supernis ad inferna, ab internis ad externa, &vice versa, vt pro exemplo, ab vno brachio ad reliquum, vel tibiam eiusdem partis, &sic vice versa, vt membri affecti positio indicabit. Haec autem pluribus modis fieri solet, alia cum euacuatione manifesta fit, vt venae sectione, vel alui eductione, vel vomitu. Alia sine euacuatione sensibili: &haec vel frictionibus fortioribus, vel balneis calidioribus, vel ligaturis frequentioribus, ac doloriferis. Sed cùm venae sectionem praestantissimè celerriméque reuellere didicerimus, nunc de ea primò dicamus. De phlebotomia.