# De curandis vulneribus sclopettorum 40

Leonardo Botallo, De curandis vulneribus sclopettorum, Cap. 9. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leonardo-botallo/de-curandis-vulneribus-sclopettorum/40
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/leonardo-botallo/de-curandis-vulneribus-sclopettorum/40

Dicit autem Galenus in febribus sanguinem mittendum esse: quod si vel propter medicorum inscitiam, vel aegrorum astantiúmve timiditatem praetermissum sit, non obstare nu merum dierum, quin adhuc sanguinem mittas, vel sexta sit, vel septima, vel alia quaeuis dies: melius tamen esse, si in principio mittatur. Praestitisset igitur mediusfidius, vt cum Hippocrate, Galeno, rationeque ipsa dixisset Alphonsus, in omni vulnere magno, vel fractura, vel contusione vehementi, conferre à principio phlebotomiam, vel pharmaciam, vel vtrunque, vel aliquid, quod horum vicem praestet. Ea vena secanda est, quae affectae parti directè opposita est: vt vulnere in capite existente, ex cephalica brachij eiusdem partis, si ea haberi non possit, ex media: ex basilica, si neque hanc inueneris. Quòd si & haec non pateat, ex reliquo brachio perquirito: in pedibus deinde, si ex his nulla manifestetur. Nec te perterreat Hippocratis dictum in libro de ossium natura, inquiens. Operam da e re oportet, vt quàm longissimè à locis, vbi dolores fieri solent, ac sanguis colligi, venam secemus.

---

Leonardo Botallo, De curandis vulneribus sclopettorum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_curandis_vulneribus_sclopettorum.
