Latin
Cap. 9
Leonardo Botallo, De curandis vulneribus sclopettorum 45
Unproofread scanNot analysed yet
Ab his si secare venam tanti dispendij &noxiae est, qui sit, quod saepius infantibus sanguinem cum notabili quantitate erumpere videmus, sine malo affectu aliquo: Sodes, quis puerum quandoque non vidit, vel ab alto lapsum, vel aliquo solutae vnitatis genere affectum cum alicu ius venae apertura, vnde hęmorrhagia seque retur, &sine vitae dispendio, &sine magno quopiam malo? Ego quidem annales, biennes, triennes, &super hos plures &vidi, &foeliciter curaui: quibus exemplis motus, vbi morbus indicaret, ac habitudo non repugnaret, quandoque venam secare pueris non dubitaui, tum in vulneribus, tum in magnis phlegmonibus, magnisque febribus, atque cum bono successu. Praeter haec &multis medicis modernis familiare hoc genus remedij, in pueris esse scio. Hoc vnum tamen moneo, vt semper cum praemeditatione fiat. Commendatur autem praecipuè in magno vulnere, à quo sanguinis exigua quantitas emanauerit, vel in quibus phlegmones molesta sit: parciùs tamen euacuando, quàm vltra modum inanire. Nam quod defuit à principio, (si conferat) iterata euacuatione supplere poteris: non autem si multum euacuaueris, facilè cor riges. Nam qui semel exhaustus est sanguis, reponi ampliùs non potest.