# De curandis vulneribus sclopettorum 49

Leonardo Botallo, De curandis vulneribus sclopettorum, Cap. 9. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leonardo-botallo/de-curandis-vulneribus-sclopettorum/49
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/leonardo-botallo/de-curandis-vulneribus-sclopettorum/49

„ tatibus, & carnium esu, & carnium mutatio„ne, sed & ex aliis causis emergit, huic pharmacum deorsum purgans, bibendum dato, & lac asininum. Et libro tertio de morbis, si quis leuem anginam, quam parasynanchen vocant, patiatur, huic venam secare oportet, & maximè sub mamma: concomitatur enim hac parte ex pulmone spiritus calidus. Oportet quoque deorsum purgare medicamento, aut clystere. Item peripneumonia talia facit, febris acuta tenet, & spiritum frequentem ac calidum respirat, & caetera. Addit, Aluum autem in quatuor aut quinque diebus subducere oportet, & hoc es paulò ampliùs, quò & febres obtusiores sint, e & dolores leuiores. Adhuc in eodem libro, e Pleuritis ad dorsum intantum ab aliis differt, ec & caetera. Subiungit, At si aeger biliosus sit enatura, & non purgatus, correptus fuerit à ee morbo priusquàm saliuam biliosam ex- e puat, etiam bilem probè purgato. At in libro ede natura muliebri, Si inflammati fuerint e vteri, sambuci folia tenerrima in tritici re ce centis crassiore farina coquito, & leuiter te e pida sorbenda dato. Et secundo de morbis et muliebribus, Si vteri inflummati fuerint, mem e ses obtorquentur, & reliqua, Subdit, Cùm sic ee habuerit, pharmacum infrà purgans biben e dum dato, & subdititiis vtatur.

---

Leonardo Botallo, De curandis vulneribus sclopettorum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_curandis_vulneribus_sclopettorum.
