# De curandis vulneribus sclopettorum 5

Leonardo Botallo, De curandis vulneribus sclopettorum, 5. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leonardo-botallo/de-curandis-vulneribus-sclopettorum/5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/leonardo-botallo/de-curandis-vulneribus-sclopettorum/5

Idem fac, si pus introeat: & quum ventrem sanguine & pure vacuum videris, & vulnus mundum, beneque dispositum, consolidationi, glutinationique, quantò celeriùs fieri potest, attendendum est, primò carnem replentibus, si haec desideretur: vt R. thuris, aloes, farinae hordei, an 3.j. terebinthinae purae, mellis, succi myriophylli, an. 3. ij. cum succo primitium, misceatur farina, deinde ad ignem dissolue terebinthinam, & mel: quibus simul addantur omnia, & optimè misceantur. Hoc vnguento illinantur lychnia, & puluilli ex mollissimo carpentato linteo. Pro cataplasmate diachalcitidem eo more paratum, ac ipse affectus indicabit, appone. At cùm carnem, penè quantum conueniat, creuisse videris, ad ea, quae adstringunt cum exsiccatione recurrendum est, vt mel cum puluere ba laustiorum, mastiche, & terebinthina: pro cataplasmate verò chalcitidis, cui sit mista decima pars aluminis rochae. Praetereà fouere vulneratam partem spongia in vino madida, in quo sint cocta balaustium, alumen, & sicca rosa: à fomento siccetur, & medicamentis dictis curetur. Si autem ex vulnere exciderint intestina, & flatu tumeant, hunc fomentis calidis ex aqua, vel, quod melius est, vino calido dissoluere laborandum est, illâque in ventre reponere. Quòd si iis praesidiis non iuueris, dilatare vulnus cogeris. At hic summa diligentia vti decet, ne intestina saucientur. Situetur igitur aeger, vt vulnus sursum vergat, deinde laminam habeas corneam, ex qua lanternae fiunt, sit autem semipedalis longitudinis, ac tantae latitudinis, quantum vulnus concedit, in hac puta forma parata, BSI Hanc (inquam) à tenuiore parte in vulnus mittes, quae per binos transuersos digi tos ad summum infra peritoneum descendat, reliquum verò sinistra manu flectatur versus vulneris partem sectioni oppositam, sic vt eadem manu, quae exterius sunt intestina, immota, ac sub lamina teneas, quoad sectionem feceris.

---

Leonardo Botallo, De curandis vulneribus sclopettorum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_curandis_vulneribus_sclopettorum.
