# De curandis vulneribus sclopettorum 50

Leonardo Botallo, De curandis vulneribus sclopettorum, Cap. 9. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leonardo-botallo/de-curandis-vulneribus-sclopettorum/50
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/leonardo-botallo/de-curandis-vulneribus-sclopettorum/50

Ex his ac plu ee ribus aliis curis ab Hippocrate scriptis, nobisque relictis facilè iudicare possumus, pur gationes non spreuisse in inflammationibus, & in principio, & dum fluebat humor: est enim eousque ducendus peccans humor, quousque exuperauerit, si vires ferant. Talis debet esse purgatio, qualem humores ostendunt: quibus colores similes efflorescunt. Nec sub silentio praetereunda est, quę ex locis affectis sumitur indicatio: nam si purgationem capite, vel thorace vulneratis, quae quoquo modo vomitum irritet, propinaueris, augebis affectum: secus autem, si cru ra afficiantur ab hac. Nec spernendas esse censemus, quae à consuetudine, & ambiente sumuntur indicationes. Sed & in sanguinis exuperantia saepe pharmaciam conferre, & à senioribus didicimus, ratione deinde, & experientia comprobauimus. Praeterea sunt qui vomere consueuerunt, quos abstinere omnino non consulo, si pars perinde (vt diximus) affecta non obstet, vt caput, thorax, & venter, quae vomitu violenter agitantur, extendunturque. HHaec autem vulneribus semper noxia. Verùm cùm corpora purgare medici munus sit, satis nos hîc obiter dixisse de purgatione existimamus. De reuellentibus sine euacuatione. Cap. II.

---

Leonardo Botallo, De curandis vulneribus sclopettorum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_curandis_vulneribus_sclopettorum.
