# De curandis vulneribus sclopettorum 51

Leonardo Botallo, De curandis vulneribus sclopettorum, Cap. 9. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leonardo-botallo/de-curandis-vulneribus-sclopettorum/51
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/leonardo-botallo/de-curandis-vulneribus-sclopettorum/51

AVnt quae reuelsunt, nulla sensibili appa Drente euacuatione, ligaturae & balnea, iis addidimus cucurbitulas, & frictiones: ve rùm eae mitiùs, is auxiliis tutò in omnibus corporibus vti possumus tum ante purgationem, vel phlebotomiam, tum post, dum scilicet fluxio molesta, vel suspecta est: in corporibus boni habitus saepe sine purgatione, ac sanguinis missione, iis contenti fuimus: In corporibus repletis, ac mali succi, etiam post phlebotomiam, & ante eam reliquas partes vincimus: vt si vulnere in sinistro brachio existente, ex reliquo venam secueris, tibias vincire non dubitabis: stringen do vincula non secus, ac qui phlebotomare intendunt, & cum molesta, plurimúmque dolorosa esse coeperint, soluenda sunt, mox religanda, & sic reiteranda per vices: ante, & post cibum, omnino per horas aliquot soluenda, nisi vrgeat inflammatio, vel dolor, vel sanguinis aliqua hęmorrhagia. Liga turis etiam addere poteris, si aliquod praedictorum simptomatum molestum sit, balnea ex aqua tantùm calida, manibus scilicet affe ctui oppositis. Poteris & his (si libeat) per se vti. Sit autem aqua, quantum sufferri potest, calida tandiu in vsum venire possunt, ac ligaturae ipsae, donec scilicet timetur fluxio. Frictiones magis deriuare, quàm reuellere dicimus, nisi vehementiores sint: verùm eae cutem exulcerant, molestiamque grauem inducunt, mites verò leuiter trahunt. Has tamen si feceris (reliquis auxiliis non omissis, iuuabis.

---

Leonardo Botallo, De curandis vulneribus sclopettorum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_curandis_vulneribus_sclopettorum.
