Latin
Cap. 9
Leonardo Botallo, De curandis vulneribus sclopettorum 52
Unproofread scanNot analysed yet
Idem &de cucurbitulis dicendum est: nam hae à propinquioribus tantùm parti bus trahunt, quare potius deriuando, quàm reuellendo vsui sunt: verùm si vrgeant symptomata, &has in contrarias, &quandoque in vicinas partes, non omissis reuellentibus ingeniis, addes auxilium. Has tamen, &balnea, &frictiones magis laudamus in tenerio ribus ac boni habitus corporibus. Sed nunquid &victus tenuis sub genere reuellentium, aut (vt propriùs dicam) retrahentium ponere liceat? licebit hercle. Stomachus autem cùm prima pars sit, quae &cibum recipiat, &nutriatur, &inter reliquas partes pri mò fame cruciatur, si cibum tardiùs ac parciùs susceperit, quare à continuis sibi partibus humidum trahit, &hae ab aliis, &sic suc cedentes: vnde duplici ratione tenuem victum profuturum esse in his censendum erit, tum quòd partes, quae famen, sitimque primò experiuntur, ab aliis trahant, tum etiam quòd propter conuenientem mediam non modò non generatur noua humorum noxiorum copia, sed qui noxam fortè inferre parati erant, dissoluuntur.