Latin
Cap. 9
Leonardo Botallo, De curandis vulneribus sclopettorum 56
Unproofread scanNot analysed yet
Scalpellationes, &vstiones, non sine dolore fiunt, quae omnia in corpore mali suc ci, vel multi adhibita, ad eandem partem retrahunt magis, quàm euacuare possint, vnde geminaretur morbus. Praecedant igitur reuellentia oportet, &qualia, &quanta conue niunt, quò tutiùs opem feras. Nunc quomodo supprimi debeat sanguis, qui è vulnere abundantiùs effluit, dicendum est. De sanguine supprimendo. Cap. 14. S Anguis, quum totius corporis pabulum Ssit, quo deficiente, simul vitam desciscere sit patentissimum, tutelam igitur sui nobis praeindicat, si vita frui debeamus: quare tota ope nitendum est, vbi is abundantiùs effluat, vt cohibeatur, quod variis ingeniis fieri solet, obstruentibus, repellentibus, adstringentibus, reuellentibus, &vrentibus. Repellunt refrigerantia, &adstringentia, vt aqua lactucae, endiuiae, cucurbitae, poligoni, sedi vtriusque, &solani succi, myrtillorum baccae, rosa, malicorium, galla, lysimachia, myrobolani, bolus armenus, cerussa, plumbum vstum, gypsum, lithargyrum, rubygo ferri, alumen, Reuellunt vincula, balnea, frictiones in oppositas partes. Phlebotomiam, &purgationes omitto: nam simul &vires deiiciunt.