# De curandis vulneribus sclopettorum 56

Leonardo Botallo, De curandis vulneribus sclopettorum, Cap. 9. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leonardo-botallo/de-curandis-vulneribus-sclopettorum/56
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/leonardo-botallo/de-curandis-vulneribus-sclopettorum/56

Scalpellationes, & vstiones, non sine dolore fiunt, quae omnia in corpore mali suc ci, vel multi adhibita, ad eandem partem retrahunt magis, quàm euacuare possint, vnde geminaretur morbus. Praecedant igitur reuellentia oportet, & qualia, & quanta conue niunt, quò tutiùs opem feras. Nunc quomodo supprimi debeat sanguis, qui è vulnere abundantiùs effluit, dicendum est. De sanguine supprimendo. Cap. 14. S Anguis, quum totius corporis pabulum Ssit, quo deficiente, simul vitam desciscere sit patentissimum, tutelam igitur sui nobis praeindicat, si vita frui debeamus: quare tota ope nitendum est, vbi is abundantiùs effluat, vt cohibeatur, quod variis ingeniis fieri solet, obstruentibus, repellentibus, adstringentibus, reuellentibus, & vrentibus. Repellunt refrigerantia, & adstringentia, vt aqua lactucae, endiuiae, cucurbitae, poligoni, sedi vtriusque, & solani succi, myrtillorum baccae, rosa, malicorium, galla, lysimachia, myrobolani, bolus armenus, cerussa, plumbum vstum, gypsum, lithargyrum, rubygo ferri, alumen, Reuellunt vincula, balnea, frictiones in oppositas partes. Phlebotomiam, & purgationes omitto: nam simul & vires deiiciunt.

---

Leonardo Botallo, De curandis vulneribus sclopettorum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_curandis_vulneribus_sclopettorum.
