# De curandis vulneribus sclopettorum 57

Leonardo Botallo, De curandis vulneribus sclopettorum, Cap. 9. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leonardo-botallo/de-curandis-vulneribus-sclopettorum/57
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/leonardo-botallo/de-curandis-vulneribus-sclopettorum/57

Vrunt medicamenta caustica, vt auripigmen tum, sandaracha, sublimatum, & alia varia, quae arte parantur crustifica, & quae ignita sunt ad vsum hunc structa instrumenta, vt aurea, vel argentea, vel ferrea. Obstruunt tenacia, lenta, viscidaque, vt glutem piscium gummi cerasorum, amygdalarum, thus, aloes, mastix, & similia: haec autem per se sanguinem cohibent, si vena exilis sit vnde profluit: sed vbi vena diuisa aliquo modo magna fuerit, sunt miscenda reliquis medicamen tis. Si igitur vena secta superficialis appareat, tutius est, eam ignito ferramento vrere. Si verò profunda sit, quae visui non mani festetur, hoc vnguento vulnus reple. Recipe, boli armenae, ferri rubiginis, an 3. ij. masticis, aloes, thuris, an. 3.j. cum albumine oui incor porentur. Aliud, Rec. glutinis piscium, masti cis, boli armenae. an. 3. ij. gallae immaturae, plum bi vsti, thuris, an. 3.j. cum albumine oui incor porentur.

---

Leonardo Botallo, De curandis vulneribus sclopettorum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_curandis_vulneribus_sclopettorum.
