# De curandis vulneribus sclopettorum 58

Leonardo Botallo, De curandis vulneribus sclopettorum, Cap. 9. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leonardo-botallo/de-curandis-vulneribus-sclopettorum/58
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/leonardo-botallo/de-curandis-vulneribus-sclopettorum/58

Potes & pilos leporis minutim incisos, & flores, seu gossipium salicis, vel po puli iis immiscere, similiter filamenta ex pano molli subtili, ex quibus cùm bene eisdem vnguentis erunt imbibita, turundae, pro ut vulneris forma postulabit, magnae vel paruae, breues, vel longae parari poterunt: duriores in hoc casu requiruntur, ac maiores, sic vt ora venarum possint comprimere. Aliud, r boli armenae 3. ij. cerussae, lithargyri, myrobalanorum chebulorum & citrinorum, an. 3.). β. masticis, glutinis piscium, tragachanti, an 3.j. cum oui albumine fiat vnguentum. Aliud, quod valentiùs adstringit. r2. gallę omphacitis, boli armenae, lithargyri, an. 3. ij. cinnabaris 3. j. ß. omnibus subtilissime tritis cum oui albo misceantur, & parentur licinia ad ysum, quae & aridae conseruari possunt, quae iterum eodem vnguento molli & recenter facto leniri debent, propter earum asperitatem, dum vsus postulat: nam haec citius cohi bent, vel puluis omnium supradictorum, si in vulnus aridus imponi possit, celeriùs sistet. Alia, quę & valentius adstringunt, exciccantque. Verùm non sine dolore, molestia, & crusta, si copiosius sint imposita. 22. balaustiorum, masticis, terrę sigillatae, an. 3. iij. aluminis scissilis, vel rochae, si scissile non sit, aeris viride, aeris squammę, an. 3.j. cum oui albo, vel vino auste byGoogle austero fiat miscella. Aliud, Rec. lysimachiae, balaustiorum, boli armenae cerusse an. 3. ij. ferri scorię in aceto praeparatę, aluminis, viridis eris, an. 3. ßchalcanthi. 3.j. cum oui albo, vel austero vino misce ad vsum. Si fortè haec diutiùs conseruare velis, tunc in teretes pastillos redige, conum ex altera parte habentes, quò in vulnus poni faciliùs possint. Verùm cum vi no, vel passo eos componere praestantius est, qui aridi sunt conseruandi. Citiùs autem in vulnus dissoluuntur, quàm qui cum oui albo.

---

Leonardo Botallo, De curandis vulneribus sclopettorum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_curandis_vulneribus_sclopettorum.
