# De curandis vulneribus sclopettorum 62

Leonardo Botallo, De curandis vulneribus sclopettorum, Cap. 9. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leonardo-botallo/de-curandis-vulneribus-sclopettorum/62
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/leonardo-botallo/de-curandis-vulneribus-sclopettorum/62

At quod praecipuum, tutissimûmque in hoc casu semper inueni, est, vulnera laxis fasciis (conuenientibus medicamentis appositis) vincire, deinde manu super vulnere posita immota medicamenta conseruare per dies aliquot, tres puta, vel quatuor, quinimò & plures, nisi dolor aliquis vrgeat: nam tunc soluere expediet, ac medicamenta renouare. Pro hoc igitur officio duos, trésve homines paratos habere oportet, quo vicissim quiescere, & auxilium TLV icire inter sese valeant: permutent (ii calorem aliquem sentiant) frequentius manus, eâsque modò vnam, modò alteram in frigidam aquam madentes, ne affecta pars calefiat. Fluxibilior naque calore redditur sanguis. Sed & situs talis affectae parti est eligendus, vt quietior sit, ac, si fieri possit, sursum vergat. Nunc verò tempestiuum est, vt ad curas exponendas properemus: est autem hoc, quod intendimus. De curatione. VVrationis igitur huiusmodi vulneris Cinquantum se, prima intentio est, aufer re extranea, si quae sunt auferenda, mox ad curandi formam, quae contuso, lacero ve vulneri conferre perpetuò nouimus, se conuertere, vt contusam scilicet, laceramque carnem à sana quantò citiùs separare intendas, idque medicamentis quantum possis minus mordentibus: quale est, quod ex mercurij puluere (quem praecipitatum appellant,) paramus.

---

Leonardo Botallo, De curandis vulneribus sclopettorum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_curandis_vulneribus_sclopettorum.
