# De curandis vulneribus sclopettorum 63

Leonardo Botallo, De curandis vulneribus sclopettorum, Cap. 9. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leonardo-botallo/de-curandis-vulneribus-sclopettorum/63
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/leonardo-botallo/de-curandis-vulneribus-sclopettorum/63

Miscemus autem praecipitatum vel cum rosaceo, vel cum oleo simplici, vel cum butyro, vel recenti axungia suilla, semunciae puta butyri, pulueris drachmam adiicies, seu binas, vel minus, plúsve, prout contusio, vel magna, vel leuis fuerit. Nam quantò glans maior fuerit, non modò vulnus majus reddit, sed & altius circumquaque partes tundit. Parantur & alia medicamenta ad hoc munus, vt aegyptiacum, & similia: verùm hîc tantùm illius memoriam facere libuit, cùm inter reliqua huius facultatis principatum obtineat, sic vt aliquid miri praestare videatur: contusam enim, putridam, vel magis auctam carnem cum minimo, vel nullo dolore dissipat, vulneri non modò nullum cruditatis vestigium relinquens, vt reliqua, sed cocta, temperata, beneque disposita reddit: quare il lud prae caeteris omnibus meritò anteponen dum esse censui. Ex hoc igitur penicillos, puluillos, lychnia, & quas flammulas vocant, & cętera similia insperges. Hoc vnguenti ge nus vnico die, vel duobus ad summum vtimur, satis superque erit tribus, si contusio vehemens fuerit: sequentibus verò diebus ad ea, quae leuius abstergant, & moderatè exsiccent: quibus si contusae carnis aliquid adhuc impendeat, butyri paululum adiicere poteris, perinde vt affectus indicabit, quibus succedant carnem generantia, & cutem inducentia, vt puta mel simplex, vel rosaceum, mel cum hordei farina, vel orobi, vel fabarum: cui addere poteris aristolochiam, minus centaurium, terebinthinam, thus, aloen, cuphorbium, myriophylli, verbasci, apij, chelidonij, vel plantaginis pulueres, vel succos, vel balaustium, vel gala, vel mirtus, vel cupressi nux, vel lithargyrum, vel vstum plumbum, & alia huius generis, prout vlceris habitudo, vel partis natura, vel hybernum, vernum, vel aestiuum tempus dabunt indicium.

---

Leonardo Botallo, De curandis vulneribus sclopettorum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_curandis_vulneribus_sclopettorum.
