Latin
Cap. 9
Leonardo Botallo, De curandis vulneribus sclopettorum 68
Unproofread scanNot analysed yet
Verùm quod complicatum est (quod scilicet intrinsecis partibus laesionem communicat) laboriosum non solùm patienti, sed &iis, qui curam susce perunt, existit. Si ergo intrinsecarum partium offensa sensui pateat, vel saltem de se magnam faciat chirurgi opinionem, statim os deliborare intende, ea parte scilicet, quae magis gra uata est, sic, tantumque cranei detegas, vt fra cta, educendâque ossa eximere, collisa terebello perforare, vel radenda liberè cicliscis scalpere possis. At incisionis forma duplex est, altera trigona, tetragona altera: sed haec ad intentum nostrum magis conducit. Ea autem est, quae duabus lineis orthogonaliter se secantibus depingitur. In prima igitur cura (si fueris vocatus) nouacula bene secante, ac manu ponderosa cu tem sic praescindito, vt pericranium vnà diuisum sit, mox vnguibus, vel (quod aptius est) instrumento aciem obtusam ex altera parte habentem, ex altera parte bene secante, qua meningem os tegentem, si vsquam à nouacula insecta remanserit, scindere valeas, non amota ab opere manu: cuius formam hîc intueri licet. Csperee foumunnus GIIIIIIINNNNNRN . 7.