# De curandis vulneribus sclopettorum 69

Leonardo Botallo, De curandis vulneribus sclopettorum, Cap. 9. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leonardo-botallo/de-curandis-vulneribus-sclopettorum/69
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/leonardo-botallo/de-curandis-vulneribus-sclopettorum/69

Os igitur excoria, ac labra euerte: & si glans in propriam cerebri substantiam intrauerit, salutis omnino spes eximitur: si verò nondum ingressa, ossis aliquid à reliquis separati reliquerit, quod non magno negotio euelli possit, educas. Sic si glans in osse sit fixa, vt infrà latiùs dicetur. Quòd si nihil hac prima cura, quod facilè educi possit, appareat, vulnus puluillis ex carpentato linteo, vel mollissima stuppa paratis, in austero vino, vel omphacio, acetóve prius madidis, ac expressis recenti rosaceo omphacitide, vel myr tino cum bolo armena, pòst imbibitis, ac tepidis priùs reple. Si verò propter aliquam se ctam venam sanguinis haemorrhagiam verearis, omissis oleis, lychnia in omphacio, vel aceto acerrimo madida, ac fortiter expressa, oui albo, in quo abundanter sit bolus armena, illinantur ad vsum sequenti die, hęc miscella componatur. Rec. rosacei omphacitis, ac recentis 3. ij. albumen vnius oui, boli armenę 3.j. croci grana quatuor, misce, ac peni cillis superpone: hoc eodem vnguento circunstantes partes vulneris munire salubre erit, per ternos, quaternós ve dies, propter inflanmationis suspectum: in vulnere autem sat est prima die imponere, deinde ad huius diDigestigestiui vsum accedes. Rec. terebinthinae in

---

Leonardo Botallo, De curandis vulneribus sclopettorum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_curandis_vulneribus_sclopettorum.
