# De curandis vulneribus sclopettorum 72

Leonardo Botallo, De curandis vulneribus sclopettorum, 72. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leonardo-botallo/de-curandis-vulneribus-sclopettorum/72
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/leonardo-botallo/de-curandis-vulneribus-sclopettorum/72

Si verò (vt diximus) ossis lesio fuerit, sic vt internarum partium aliquam malè habere existimes, puta, vel vena rupta, vnde sanguis sub cranto effusus, sub caluaria vagus exitum postulet, vel pus quod contingit iis, qui iam diu vulnus accepere, vel cerebrum ossis collisione prematur, vel ab aliqua asperitate, (si os fractum sit) pungatur, tunc ocyssimè ad ossis, vel puris molestiam inferentis, ablationem, vel ad vaganti sanguini liberum exitum parandum properandum est: quamobrem recta mente perpendenda sunt signa, ne omittas vbi requiritur opus, vel agas, vbi suffugiendum est, quae omnia in his frequenter, & aegris, & artifici opus molestissimum reddere consueuerunt, ostendunt igitur laesionem intrinsecus susceptam sensui non manifestam, casus cumvertigine, vel visione plurimorum luminum, mentis alienatio, sopor, oculorum tumor cum rubore, sanguis per nares & aures eruptio, vomitus, resolutio aliquarum partium, apoplexia: ve rùm non necesse ad horum singulum deducitur vt certo argumento proferamus cerebri ossensam, (cerebrum nunc intelligo quicquid intra cranium continetur) cadunt enim quandoque aliqui capite percussi, nulla cerebro illata iniuria, alios stetisse vidimus, quibus duram menigem laceram deprehendimus, quare in his iudicandis, vbi anceps res est, prudentem chirurgum esse oportet, qui cuncta bene penset, iudicet, agatque, pristinam scilicet patientis naturam, mo res, motus, vires, praesentibus conferendo. Si itaque os aperire cogamur, quanto celerius fieri potest. fiat. Primo puta die, vel secundo, quo sanguis nondum coagulatus, facilius exeat, ne vagabundus cerebrum perturbet, vel premendo grauet, vel aestuando inflammet, minúsque extendendo dolorem faciat. Verùm vbi à principio non facta fuerit, eamque subterfugere non liceat, reliquis diebus efficias: satius namque est quoquomodo tardius occurrere remediis, quàm iis omissis sine spe morbi aegrum destituere. Quare & ter tio, & quarto & sexto, & decimoquarto, & reliquis diebus indifferenter agere poteris, non enim pro hoc opere praestando criticos dies vereri oportet (vt quidam faciunt) non intel ligentes artem, existmantes id quod ad vnum refertur in arte medica, idem reliquis omnibus esse referendum, nulla habita distinctione: errant ta men maximè.

---

Leonardo Botallo, De curandis vulneribus sclopettorum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_curandis_vulneribus_sclopettorum.
