Latin
73
Leonardo Botallo, De curandis vulneribus sclopettorum 73
Unproofread scanNot analysed yet
Obseruantur tamen in iis critici dies ad prognosticum, non ad curam, in febribus autem ad vtrunque, nam in febribus purgationes, balnea, phlebotomia, neque aliud quicquam quod naturam diuertere possit ab opere, si aliquid moliri sit disposita, agere verendum est, non aliam ob causam, verùm in hoc affectu non id expectandum est: non enim natura os perforabit, vel opportunè quod pungit semper auferre potest, egens in similibus omnino medici auxi lio. Quare quocunque die operatio haec fieri potest, nullo discrimine habito, praeter hoc, quòd quantò citius fiet, in melius res succedet. Sed antequam vlterius progrediar, operaepretium fore duxi, hîc terebrarum formas aliquot ad intentum nostrum salutares, &à multis non cognitas describere, qua rum quae quaternario charactere signatur, caeterarum omnium in suo genere vtique tutissima ac commodissima, à me excogitata est, nec amplius ab alio (quod nouerim) cognita.