# De curandis vulneribus sclopettorum 74

Leonardo Botallo, De curandis vulneribus sclopettorum, 74. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leonardo-botallo/de-curandis-vulneribus-sclopettorum/74
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/leonardo-botallo/de-curandis-vulneribus-sclopettorum/74

Quae ternario charactere notatur, ea est, quae passim per officinas chirurgorum transcurrere videmus, quam etiam Hippocrati fuisse familiarem existimamus, à Gale no chinicidas, quod (vt Celsus interpretatur) modiolum significat, cui binarius character iungitur, aliud illi figura simile apud aliquos chirurgos nostri temporis vidi, verùm in modum limae intersectum erat, vt omnino simile esset his sphaerulis, quibus fabri ferrarij vtuntur ad typos formados, quibus plumbeae glandes conficiuntur ad sclopet torum vsum, cuius figura literam habet adpositam A. sed istud in operatione molestum est, quum statim eiusdem asperitates scobina repleantur, sic vt singulo ferè circuitu, noua lotione egeat, at hoc nostrum diuerso modo ab illo sectum est, sic vt celerius aptiúsque operam perficiat, quanquam non tam frequenter vt primum vel quartum in vsum veniat. Reliquum genus, cui vnitatis character assidet, etsi meo genio similiter vt quar tum excogitarim, aliud tamen non dissimile, licet quodammodo nostro sit obtusius in commentariis super Hippocratem Guidi Vidij nuper in Gallicam linguam ex Latina translatis comperi, quod ante hunc etiam apud Celsum verbis depictum cognoueram, id autem est, quod à Celso secundo loco describitur, ab acuto scilicet mucrone incipies, Sed quia quandoque in caluarię fractura vel collisio ita ingens est, vt terebra totum illud amplecti minimè possit, peruestigandum est qua industria (si oporteat) id auferendum veniat: nam Galeni modus, quem etiam Celsus confirmauit, horridus ferè videtur, quum caluariam clypeato, aut si malis, lenticulato scalpro plumbeo malleo percusso, quantum sufficiat secare mandet.

---

Leonardo Botallo, De curandis vulneribus sclopettorum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_curandis_vulneribus_sclopettorum.
