# De curandis vulneribus sclopettorum 76

Leonardo Botallo, De curandis vulneribus sclopettorum, 76. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leonardo-botallo/de-curandis-vulneribus-sclopettorum/76
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/leonardo-botallo/de-curandis-vulneribus-sclopettorum/76

At nos triplici modo vbi opus requiritur, rem peragimus: aliud est nostris terebris toties perforare, quoad totum quod amouendum est, sit remotum, vt in his figuris videre licet. lisf Cuspides autem quae inter circulos remanent, lenticulato scalpro obtunduntur, nam modus iste (si os firmum aliquantulum existat) satis facilis ac tutus est, & à me fratreque meo saepius vsu comprobatus, sic vt superstites adhuc viuant aliquot ex his, quibus operam nostram, simul atque consilium communicauimus, inter quos Castagnedus Hispanus miles quinquagenarius bellico malleo aut (si mauis) claua percussus, terebratione reiterata, quod sat fuit è cranio seiunximus.

---

Leonardo Botallo, De curandis vulneribus sclopettorum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_curandis_vulneribus_sclopettorum.
