Latin
MEMMMI
Leonardo Botallo, De curandis vulneribus sclopettorum 82
Unproofread scanNot analysed yet
Ad faciliorem igitur doctrinam fingamus in bregmate acceptum esse vulnus, cum leui illisione, quae sensui manifesta non sit, symptomata aute de intrinsecus acce pta offensa fidem faciant: osse prius (vt dictum est) bene, ac quantum sufficiat detecto, prima terebra illud vbi collisum est, transfige, ita vt sanguis sub eo errans liberè exire possit. Si vero hoc osculo facto vitream (quod in col lisionibus plerunque euenit) fortiter labefa ctatam esse noueris, tunc quarta terebra ma iuscula orificium auge. quòd si tibi haec pręsto non fit, tertiam sume, nam &ea commoda est, modò tutiore manu tractetur. Si verò fractura pateat, eáque in glandis formam (quod vt plurimum fit) sit facta, tunc terebra quae totum os fractu amplectatur perforare oportet, illudque eximere. Sed hîc extra propositum non erit, curam à me factam auditu dignam pro exemplo in hominum memoriam exponere. Die secundo à Ceresolense conflictu (nam tunc temporis chirurgiam exercebam) profugus Hispanus quidam miles, qui in dextro bregmate infixam glandem plumbeam ferebat, supplex ad me venit, cui actutum manus adhibui, &quantum oportebat ossis denudaui, glandemque coruino rostro strinxi: haec tamen tam tenaciter ossi adhęrebat, vt sine magno horrore, ac etiam periculo illam educi non posse compreheuderem.