# De curandis vulneribus sclopettorum 83

Leonardo Botallo, De curandis vulneribus sclopettorum, MEMMMI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leonardo-botallo/de-curandis-vulneribus-sclopettorum/83
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/leonardo-botallo/de-curandis-vulneribus-sclopettorum/83

Quamobrem eam alia industria educere puraui, sic ad tertium terebellum conuersus (non autem eo tempore quartum meum excogitaueram,) quo deinde (vbi mihi oblata fuit occasio, semper ac felici astro vsus sum) glandem cum exili ossis ciclo illam cingente prosperè extraxi, primis posteà diebus, vsquedum sanguis, qui iam sub cranio coactus iacebat separari, in púsque verti coepit, simplo mellis rosati: triplum rosati olei, admiscui, imposuique, quod vice versa commutaui, dum concoctio apparere coepit, olei scilicet simplo triplum mellis adieci, posteà solo melle, per dies aliquót contentus fui, cui postremo ordeaceam, & iridem addidi, qua miscella sum vsus ad tempus vsque ducendae cicatricis opportunum, circa carnosas partes eodem modo processimus (vt dictum est) phlebotomatus purgatusque sic vt (fausto numine) in pristinam sanitatem restitutus fuerit. Si verò glans obliquè praehenderit, ósque valenter cursim fricauerit, ac aliquo modo depresserit, fortè sat erit illud cicliscis, aut acuminatis rasoriis ad duram vsque meningem fodere, si fortè ma gna sit ossis fractura, quae (etsi à paruis sclopettis non fiat, cum aliqua vitae spe) contigit tamen saepius ex causa alia, quae diuersam curam ab hac minimè postulat.

---

Leonardo Botallo, De curandis vulneribus sclopettorum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_curandis_vulneribus_sclopettorum.
