# De curandis vulneribus sclopettorum 84

Leonardo Botallo, De curandis vulneribus sclopettorum, MEMMMI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leonardo-botallo/de-curandis-vulneribus-sclopettorum/84
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/leonardo-botallo/de-curandis-vulneribus-sclopettorum/84

Cutis cautè secanda est, ne per fracturarum rimas cerebri meninges exulceres, posteà ossis frustula, quę non magno negotio educi poterunt, eximere scilicet digitis, & rostris: quòd si alia depressa sint, quae adhuc firma persistant, tunc eleuatoriis ad situm naturalem reducere nitendum est, nec illa vi educere, saepe autem reuniuntur. Quòd si super commissuris extiterit vulnus, idque transpiratione egeat, ea parte perforandum est cranium, qua magis affectus vergit: vel si in vtranque conmunicet, ex vtraque: eiusdem verò commissurae ossa (nisi vehementiùs super cerebro deiecta fuerint) ne trahas, vel vi educas, sed sat erit, orificiis scilicet factis, quod depressum est, in commissurarum regione eleuatoriis ad naturalem situm, quantùm valeas reducere, ac sinere.

---

Leonardo Botallo, De curandis vulneribus sclopettorum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_curandis_vulneribus_sclopettorum.
