# De curandis vulneribus sclopettorum 85

Leonardo Botallo, De curandis vulneribus sclopettorum, MEMMMI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leonardo-botallo/de-curandis-vulneribus-sclopettorum/85
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/leonardo-botallo/de-curandis-vulneribus-sclopettorum/85

Nam multoties (vt diximus) religantur: quae si reuniri amplius non valeant, Natura tutiùs, & minore negotio, illa separabit, & euomet, quàm resistet symptomatis, quę sequi solent violentas membrana rum extensiones lacerationesque. Nam in conmissuris dura meninx inseritur, per illasque transit: quare si eadem ossa vi extrahere ten taueris, meningem laceres in ea infixam necesse est, vnde phlegmones, conuulsiones, mox & interitus sequuntur, timendaque simul sunt & tempora, & occiput. His amplius à quacunque ossis ablatione statim aculei, acies, asperitatesve in vitrea relictae, qualescunque fuerint, summa diligentia auferre, leniréque oportet, lenticulato cultro, vel eleuatorio aciem ferente, vel alio quopiam quod rei conferre posse perceperis, ne duram meningem, quae nunquam non mouetur, pungant, lancinentque. Cuditur clypeatus culter plumbeo malleolo. Sed cùm hoc opus praestare intendis, vel scalpris radere, vel terebris perforare, patientis aures gossipio, aut lana, aut panno in formam claui paratis, obturandae sunt, manibusque alterius auxilium ferentis, premendae, quò & firmius caput sedeat, & ne etiam strepitu horreat. sintque tibi ea hora parati mollissimi, ac subti lissimi panni, in frustula redacti, quibus exsiccare sanguinem, qui ex cranio frequenter resudat, commodè possis.

---

Leonardo Botallo, De curandis vulneribus sclopettorum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_curandis_vulneribus_sclopettorum.
