# De curandis vulneribus sclopettorum 91

Leonardo Botallo, De curandis vulneribus sclopettorum, MEMMMI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leonardo-botallo/de-curandis-vulneribus-sclopettorum/91
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/leonardo-botallo/de-curandis-vulneribus-sclopettorum/91

Immoderatus etiam calor ex multis pannis, & stuppis, pelliciis calidiore conclauio, calidioribus applicitis medicamentis excitari potest. Quare oculatum in iis chirurgum esse oportet. Non leuis enim pars est, ciroa haec rationabiliter se gerere. Facilè autem affecta pars à quocunque extrinseco conmutatur. Quare attendendum est, ne eueniat, quemadmodum iis, qui fracta membra inconsultò stringendo perdunt, vel hypochondria fotibus inflammant, aliunde tamen cau sam vestigantes. Idem in iis casibus ignari artifices, rudiori ac impia manu vulnera pre mentes, asperéque perfricantes illa recrudescunt, exasperantque sic, vt eorum causa plerunque ex cutaneo, leuissimóque morbo, in vitae discrimen, vel ad mortem ducantur pa tientes, ita me dij ament, vt horum aliquot reprehendi. Ast non erit ab re, imò iuuabit quidem vnum ad hoc propositum exemplum, quod nuper euenit, annotare. Adolescens annum agens plus minus decimumseptimum in bregmatis sinistra regione ex paruo lapillo ab alio puero ludente manu iacto, cutaneum vulnus passus est.

---

Leonardo Botallo, De curandis vulneribus sclopettorum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_curandis_vulneribus_sclopettorum.
